Poem of the Day.


verse/vol17Shelley:
EPITAPHIUM.

[LATIN VERSION OF THE EPITAPH IN GRAY'S ELEGY.]

[Published by Medwin, "Life of Shelley", 1847; dated 1808-9.]

1.
Hic sinu fessum caput hospitali
Cespitis dormit juvenis, nec illi
Fata ridebant, popularis ille
Nescius aurae.

2.
Musa non vultu genus arroganti                                       _5
Rustica natum grege despicata,
Et suum tristis puerum notavit
Sollicitudo.

3.
Indoles illi bene larga, pectus
Veritas sedem sibi vindicavit,                                       _10
Et pari tantis meritis beavit
Munere coelum.

4.
Omne quad moestis habuit miserto
Corde largivit lacrimam, recepit
Omne quod coelo voluit, fidelis                                      _15
Pectus amici.

5.
Longius sed tu fuge curiosus
Caeteras laudes fuge suspicari,
Caeteras culpas fuge velle tractas
Sede tremenda.                                                       _20

6.
Spe tremescentes recubant in illa
Sede virtutes pariterque culpae,
In sui Patris gremio, tremenda
Sede Deique.



Home.
Mystery destination!


(Saturday, 15 December, 2018.)